Rozmiar: 15909 bajtów

1332. Mai 19. Breslau.

Bischof Nanker transsumirt die Urkunde des Herzogs Lestco, N. 26.

In Nomine Domini Amen. Noverint universi presentem litteram inspecturi, quod nos Nankerus divina et apostolice Sedis providencia Episcopus Wratislaviensis vidimus, legimus, et examinari ipsam fecimus diligenter, litteram integram, non rasam, nec in parte sui aliqua viciatam, vero et maiori sigillo incliti principis domini Lestconis dei gracia ducis Rathyboriensis sigillatam, cuius tenor dinoscitur esse talis. (Hier folgt die Urkunde XXVI.)
In cuius rei testimonium presentem litteram prout ipsam vidimus et examinavimus, fecimus de verbo ad verbum ad instanciam domini . . Prepositi de Domo dei exemplari, ne alicui de ipsa dubium oriatur, et sigillari nostro sigillo. Actum et Datum Wratislavie XIIII° Kalendas Junii. Anno domini Millesimo C°C°C° Tricesimo Secundo, Presentibus dominis Magistro Goschone decano Wladyslaviensi, et nostre Wratislaviensis, Swentopelcone Opoliensis, Henrico Wisliciensis, Ecclesiarum Canonicis, Paschone et Andrea nostris familiaribus testibus ad hoc vocatis specialiter et rogatis.

Mit dem Siegel des Bischofs. Im Kopialbuche des Stifts findet sich in dieser Bestätigung die Urkunde XXV, nicht XXVI.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów